HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 19: De prophetia Adae

#Gen. II

Imposito nomine statim prophetavit dicens: Quamobrem, scilicet quia de latere viri sumpta est, relinquet saepe homo patrem et matrem, propter uxorem suam, et adhaerebit uxori suae, tanquam portiunculae suae. Vel ob hanc rem demonstrando uxorem, dicit, id est propter hanc mulierem relinquet homo, etc. Hoc fit quotidie a viris, quia relinquunt cohabitare corporaliter, vel spiritualiter, quia major est zelus in uxorem, quam amor filiorum in parentes, non dico parentum in filios, humor enim ascendit de trunco ad ramos, sed non redit: Et ideo non dixit, quia propter hoc relinquent parentes filios. Et erunt duo in carne una, id est unientur ambo in uno carnali opere. Vel erunt duo in carne una, pueri gignendi. Non enim ex sanguine uno, sed ex sanguinibus concreatur parvuli caro, vel licet sint duo personaliter, erunt tamen in conjugio una caro, in aliis duo, quia neuter habet potestatem suae carnis.